Evangelium Secundum Lucam*

Caput 8: Versus 54

Tenens manum.Tenet manum, quia nisi manus Judaeorum (quae sanguine plenae) prius fuerint mundatae, Synagoga non surget.Puella, surge.Quisquis a morte animae, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et coelesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris.
(* Traductions européennes)